라틴어 문장 검색

quid igitur superest ad honoris mei tribunal et columen, ad laudis meae cumulum?
(아풀레이우스, 플로리다 16:67)
"Quo sermone callido deceptus astu, et vera quae dicta sunt credens Alcimus, verens scilicet ne et ea, quae prius miserat quaeque postea missurus foret, non sociis suis sed in alienos Lares iam certus erroris abiceret, suspendit se fenestra sagaciter perspecturus omnia, praesertim domus attiguae, ut dixerat illa, fortunas arbitraturus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:26)
AETAS M. Ciceronis et C. Caesaris praestanti facundia paucos habuit, doctrinarum autem multiformium variarumque artium quibus humanitas erudita est columina habuit M. Varronem et P. Nigidium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 2:1)
Itaque ubi in eam deduxi oculos intuitumque defixi, respicio nutricem meam, cuius ab adulescentia laribus obuersatus fueram, Philosophiam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:2)
Haecine est bibliotheca, quam certissimam tibi sedem nostris in laribus ipsa delegeras, in qua me cum saepe de humanarum diuinarumque rerum scientia disserebas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 1:7)
spado Romuleo succinctus amictu sedit in Augustis laribus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:39)
Mars donat Rhodopen, Phoebus largitur Amyclas et Delon Clariosque lares;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:62)
laribus pellit, detrudit avitis finibus;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:84)
denique non dives sub te pro rure paterno vel laribus pallet;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:53)
Summum enim columen adfectantes satis honeste vel in secundo fastigio conspiciemur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 29:3)
id enim quasi caput et columen est impensarum, quoniam in eo consistit, melius an sequius terrae mandaverit paterfamilias pecuniam quam in otio tractare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 4장 3:4)
neque multo post Sinnaces auget copias, et columen partium Abdagaeses gazam et paratus regios adicit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장5)
inde certis spatiis interiecti lapides per ima montis Palatini ad aram Consi, mox curias veteres, tum ad sacellum Larum, inde forum Romanum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 24장4)
sin victoriae [sanitas sustentaculum] columen in Italia verteretur, non abrumpendos ut corpori validissimos artus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 28장6)
alii auctorem eundem Ptolemaeum, sedem, ex qua transierit, Memphim perhibent, inclutam olim et veteris Aegypti columen.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 84장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION